Jemand sagen wo sich text abl abs pc befinden große hilfe

Recte et vere negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam. Quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit?Excludit provincia, exercitu obsistit, Galliam totam hortatur ad bellum ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. Num igitur, utrum horum sit, dubitare possumus?Atque ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet. A quo defenderet? Nempe ab hoste; quae est enim alia laudanda defensio?Deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab senatu, quod resistat Antonio. Quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se adstringeret; omnes enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. Negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis, negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. Quis illum igitur consulem nisi latrones putant? Quamquam ne ii quidem ipsi, quod locuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. Sed spes rapiendi atque praedandi obcaecat animos eorum, quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit, quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius urbem se divisurum esse promisit.

2 Antworten zur Frage

Bewertung: 3 von 10 mit 1630 Stimmen

Videos zum Thema
YouTube Videos

Kann mir vielleicht jemand sagen, wo sich in diesem Text Abl. Abs. und PC's befinden? Wäre eine große Hilfe

libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam
ad bellum ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam
Tipps und Tricks - Latein Service
Zum Üben: Tipps und Tricks - Latein Service
Nein, aber nun kannst Du versuchen den Rest zu finden. Bei Abl abs war ich unsicher, gebe ich mal zu- ist schon einwenig lange her. D habe ich als Beispiel nur noch im Kopf Cicerone consule- als Cicero Konsul war.
ok.ich versuch es mal
auch wenn ich glaube, dass ich es nicht hinbekomme xD